1 | lm|templis quippe tuis ferimus|lm ac si diceret, non mirum si haec patimur te colentes. sic supra ad inrisionem dictum 'Iuppiter omnipotens', ac si diceret: tu es, qui potest omnia? |
2 | lm|fovemus inanem|lm aut quia frustra te credimus mundi esse rectorem: aut quia me tuum filium esse confido. 'fovemus' autem quasi in se infirmam. |