monumenta.ch > Servius > 216
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 215 <<<     >>> Versus 217

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 216

1 lm|maeonia mitra|lm Lydia: nam utebantur et Phryges et Lydi mitra, hoc est incurvo pilleo, de quo pendebat etiam buccarum tegimen. sane quibus effeminatio crimini dabatur, etiam mitra eis adscribebatur: multa enim lectio mitras proprie meretricum esse docet. ergo ex habitus qualitate mutuatur invidiam: nam eum non iam effeminatum, sed velut meretricem appellat, quod est inimicius non mulierem tantum, sed etiam meretricem vocare, cum, sicut supra dictum est, et alius insectator dicat 'o vere Phrygiae! neque enim Phryges'.
2 lm|crinemque madentem subnixus|lm crinem unguentatum subnixum et subligatum habens. aut 'subnixus' fiducia elatus.
Servius HOME

bav1646.228 bnf7959.133 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.189 ubk206.160