monumenta.ch > Servius > 212
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 211 <<<     >>> Versus 213

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 212

1 lm|pretio|lm ut ostendat eam nec meruisse per gratiam, nec invasisse virtute. et si vendidit, quid conqueritur? scilicet vel defraudatus per corium, vel de nuptiarum promissione: aut 'exiguam pretio' pro exigui pretii.
2 lm|litus|lm non ait agros, sed 'litus', ut et supra diximus, terram mari vicinam. modo etiam infertilem sibi et angustam vult ostendere, hoc est talem illi dedimus terram, quae nulli esset necessaria, qua tamen contenta fuit.
3 lm|arandum|lm videtur illud attingere moris antiqui, quod cum conderetur nova civitas, tauro et vacca, ita ut vacca esset interior, a magistratu muri designarentur. nam ideo ad exaugurandas vel diruendas civitates aratrum adhibitum, ut eodem ritu, quo conditae, subvertantur. Horatius 'inprimetque muris hostile aratrum'.
Servius HOME

bav1646.228 bnf7959.133 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.189 ubk206.160