monumenta.ch > Servius > 294 > 207
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 206 <<<     >>> Versus 208

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 207

1 lm|nunc epulata|lm dum in epulis est: nam eum deseruit participium. et bene 'nunc' dixit: quasi celebrantibus eius sacra tanta iniuria acciderit. officia enim in deos, licet aeternam habeant gratiam, et spectent tam praeteritum quam futurum, tamen in praesenti plus valent. semper autem Iovi propter hospitalitatem libatur. et bene conqueritur, quia humanas res ne tum quidem curat, cum ei tribuitur honos sacrificii. et 'gens epulata' bene dixit, ac si diceret me iuvante, me praebente sumptum.
2 lm|lenaeum|lm Bacchicum: nam Liber Lenaeus dicitur, quia torculis praeest, qui et Graece ληνοί dicuntur: nam cum sit Graecum, a mentis delenimento non potest accipi.
3 lm|lenaeus|lm ex calcatorio ἀπὸ τῆς ληνοῦ, hoc est <a> lacu.
Servius HOME

bav1646.227 bnf7959.133 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.188 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik