monumenta.ch > Servius > 201
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 200 <<<     >>> Versus 202

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 201

1 lm|excubias divum aeternas|lm definitio est aeterni ignis. quid est ignis pervigil? excubiae deorum. et sciendum non vacare ratione, ut in aliquibus templis sit ignis pervigil: nam potestates aut terrenae sunt, aut aeriae, aut aetheriae; sed quia aether ignis est, ideo in aetheriarum potestatum templis ignis est, ut reddatur eis imago sui elementi. est autem in templo Iovis, qui aether est, et Minervae, quae supra aetherem est: unde de patris capite procreata esse dicitur.
Servius HOME

bav1646.227 bnf7959.133 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.188 ubk206.160