monumenta.ch > Servius > 9 > 200
    >>> Versus 201

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 200

1 lm|centum|lm finitus numerus pro infinito. sane in primo Aeneidis qui mos sit templorum constituendorum relatum est: quae aut tantum sacra sunt, aut ibi etiam res publica administrari auspicato potest. hic ergo templa tantum sacra declarat cum subiungit 'centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, excubias divum aeternas pecudumque cruore', quibus scilicet et sacratio ageretur; et nihil de publicis rebus actum aliqua narratione subiungit. alii templum dicunt non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis aut aliqua tali re, et lineis aut loris aut simili re saeptum est: quod effatum est. amplius uno exitu in eo esse non oportet, cum ibi sit cubiturus auspicans.
2 lm|centum aras posuit|lm per praeteritum perfectum intulit,
3 lm|sacraverat|lm per praeteritum plusquamperfectum. at e contrario 'multa vastabat caede' et 'ardentesque avertit'. alibi simile schema per tempora: 'ipse oratores ad me' et reliqua 'cum sceptro misit, mandat' et reliqua, et 'mactat binas de more bidentes vinaque fundebat pateris'.
4 lm|vigilem ignem|lm utrum ad quem vigiliae agebantur, an perpetuum?
5 lm|vigilemque sacraverat ignem excubias divum]|lm [quod] significat sine intermissione fieri sacrificia, ad quem excubare per diem et noctem necesse sit, ut dicimus cotidie in officio esse: non ergo apud quas dii excubant, sed quae diis excubantur.
Servius HOME

bav1646.227 bnf7959.133 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.188 ubk206.160