monumenta.ch > Servius > 196
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 195 <<<     >>> Versus 197

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 196

1 lmarbam|lm filium Iovis Ammonis. Liber cum Indos peteret et per Xerolibyam exercitum duceret, fatigatus siti Iovis sui patris imploravit auxilium, et statim viso ariete fons secutus est. unde factum est Iovi Ammoni ab arenis dicto simulacrum cum capite arietino: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa.
2 lmarbam|lm filium Iovis Ammonis. Liber, vel ut alii dicunt, Hercules, cum Indos peteret, et per deserta Libyae, hoc est per Xerolibyam, exercitum duceret, fatigatus siti Iovis patris imploravit auxilium: cui ille arietem ostendit, quem secutus ille pervenit ad locum quendam, in quo aries terram pede suo scalpsit, e quo loco fons manavit. unde factum est, ut Iovi Ammoni, ab arenis dicto, templum cum simulacro cum cornibus arietinis constitueretur: quod ideo fingitur, quia satis eius sunt involuta responsa, aut quia Libyes Ammonem arietem appellant. alii hunc Ammonem in loco natum, ubi sola ovis fuerat, a finitimis inventum dicunt, creditumque ex Iove et ove natum appellatumque Ammonem ab arena, quia ibi tale solum est. alii inter Cyrenas atque Carthaginem locum tradunt fuisse, in quo pastores puerum arietinis cornibus insignem, in arena sedentem ac vaticinantem deprehenderunt. hic sublatus tacebat, repositus loquebatur: mox cum e conspectu hominum subito recessisset, creditus est deus: unde Iovem ideo ibi colere coeperunt, nomine Ammonem, quod in arena fuerat visus.
Servius HOME

bav1646.227 bnf7959.132 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.188 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik