1 | lm|regnorum inmemores|lm hoc fingit: nam et illi curae est Carthago et Aeneae Italia. an quia quod una patitur duobus assignat? |
2 | lm|cupidine|lm <cupidinem> veteres inmoderatum amorem dicebant: Afranius †neraria 'alius est amor, alius cupido * * * amant sapientes, cupient ceteri'. Plautus cum distinctione posuit 'cupidon te †cum sicut anne amor?' quod intellegitur vehementer illam amare vel inpatienter. ipse alibi 'quem Venus Cupidoque imperat, suadet amor' (Plaut. |