1 | lm|gaudens|lm propter inventam materiam. et quidam non temporale Famae epitheton 'gaudens' esse volunt, sed generale, ut multiplici sermone gaudeat, quo tunc populos implebat. |
2 | lm|facta atque infecta|lm sicut sequentia indicant. et est quasi proverbiale: nam hoc est 'tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri'. |