monumenta.ch > Servius > 109 > 382 > 184
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 183 <<<     >>> Versus 185

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 184

1 lm|nocte volat|lm bene naturalem rem dixit: nam quanto celatum est aliquid, tanto magis requiritur. et sine dubio incipiens fama semper obscura est: quae divulgata conquiescit: unde ait 'luce sedet custos'.
2 lm|caeli medio|lm absolute: quia inter caelum terramque medium est.
3 lm|terraeque per umbram|lm noctem umbram terrae esse numquam apertius significavit.
Servius HOME

bav1646.227 bnf7959.132 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.293 med221.188 ubk206.160