1 | lm|monstrum|lm bene vituperavit Famam ex accidentibus personae, per parentes malos et fratres: et quod eam describit, non est narratio, sed argumentatio. quidni monstrum, quae huius naturae sit, ut quot plumas, tot oculos, tot linguas, tot aures et cetera? |
2 | lm|quot sunt corpore plumae|lm non ipsius, sed in omnium corporibus: nam exaggeratio est, ac si diceret 'quot sunt arenae'. |