Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 179
1 | lm|extremam|lm aut post omnes gigantas, quippe ad deorum ultionem nata: nam per ipsam eorum crimina vulgata sunt: aut certe 'extrema' pessima: omnes enim, qui de medicina tractant, dicunt naturale esse, ut inutiliores sint qui nascuntur ultimi. Famam ergo inducit ultam esse fratres, quia ipsa deorum delicta vulgavit. |
2 | lm|ut perhibent|lm quotienscumque fabulosum aliquid dicit, solet inferre 'fama est'. mire ergo modo, cum de ipsa fama loqueretur, ait 'ut perhibent'. |
3 | lm|coeo enceladoque|lm isti gigantes fuerunt inter alios, qui Iovem superpositis montibus regno caelesti detrudere conati, fulminibus sunt deleti. et bene elegit ex fratribus maximos, ex quibus aestimaretur. |