1 | lm|specie famave movetur|lm species rerum Didonis praesentium est, quod quasi aspicitur, fama autem rerum absentium. hoc ergo dicit: non eam movet nec praesens deformitas, quod non in thalamo, sed in specu concubuerat: sed nec futura mox fama. <alii]2 accipiunt facti qualitate aut respectu honestatis, τῷ πρέποντι. adeo illam nec Tyriorum pudebat, videntium talia, nec aliarum gentium, quae audiebant. ergo 'fama' deest mala. |