monumenta.ch > Servius > 168
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 167 <<<    

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 168

1 lm|ulularunt|lm bene medium elegit sermonem: nam ait Lucanus 'non tu laetis ululare triumphis' (Lucan. 6,261). in luctu autem ululari, non dubium est. et ideo medium elegit sermonem, quia post nuptias mors consecuta est. non nulli ita accipiunt, quod ululare veteres etiam in sacris dicebant ex Graeca consuetudine. ergo 'ulularunt nymphae' quasi nuptiarum sacra celebrarunt. Graeci autem ὀλολυγμόν appellant: nam et primam congressionem proelii ὀλολυγήν dicunt: quod Vergilius ostendit 'magnoque ululante tumultu'.
Servius HOME

bav1646.226 bnf7959.132 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.292 med221.187 ubk206.160