monumenta.ch > Servius > 295 > 167
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 166 <<<     >>> Versus 168

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 167

1 lm|dant signum]|lm ut dei nuptiales.
2 lm|fulsere ignes|lm Varro dicit 'aqua et igni mariti uxores accipiebant': unde hodieque et faces praelucent et aqua petita de puro fonte per felicissimum puerum aliquem aut puellam, interest nuptiis, de qua nubentibus solebant pedes lavari. alii 'fulsere' pro malo omine positum volunt. cum enim ait fulsisse ignes, infaustum conubium videtur ostendere, quia actio perimitur, cum de caelo servatum est. et bene hoc totum ad Iunonem refertur, quia aer esse dicitur; unde aquas cum ignibus dedit.
Servius HOME

bav1646.226 bnf7959.132 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.292 med221.187 ubk206.160