monumenta.ch > Servius > 543 > 166
    >>> Versus 167

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 166

1 lm|deveniunt|lm bene subprimit rem pudendam: sic Terentius ''quid tum' fatue? fateor'.
2 lm|prima et tellus|lm satis perite loquitur: nam secundum Etruscam disciplinam nihil tam incongruum nubentibus, quam terrae motus vel caeli dicitur. quidam sane etiam Tellurem praeesse nuptiis tradunt; nam et in auspiciis nuptiarum invocatur: cui etiam virgines, vel cum ire ad domum mariti coeperint, vel iam ibi positae, diversis nominibus vel ritu sacrificant.
3 lm|et pronuba iuno|lm quae nubentibus praeest. Iunonem autem dedisse signa per tempestatem constat et pluvias, quae de aere fiunt. Varro pronubam dicit quae ante nupsit et quae uni tantum nupta est: ideoque auspices deliguntur ad nuptias.
Servius HOME

bav1646.226 bnf7959.132 bnf7960.102 bnf7962.38 bnf10307.292 med221.187 ubk206.160