Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 144
1 | lm|deserit|lm relinquit, ut 'desertosque videre locos litusque relictum'. |
2 | lm|delum maternam|lm quae Latonam fugientem, dracone Pythone insequente, suscepit. et hoc ideo, quia, sicut dictum est sex mensibus aestivis apud Delum responsa dat. |
3 | lmnvisit|lm repetit: per quod ostendit relicta Delo ad Lyciam transire. |
4 | lmnvisit apollo|lm Apollini Aeneam vel propter sagittas, quibus in venatu utebatur, comparat; vel certe propter futurum infelix matrimonium: ut enim et supra diximus, nuptiis est hoc numen infensum. vel Apollini Aeneam, ut in primo Didonem Dianae: quomodo germanorum nuptiae esse non possunt. |