1 | lm|ublm hoc est 'cum'. |
2 | lm|hibernam lyciam|lm non asperam, sed aptam hiemare cupientibus: sic enim se habet natura regionis. et bene aliud agens aliud ostendit: nam constat Apollinem sex mensibus hiemalibus apud Pataram, Lyciae civitatem, dare responsa: unde Patareus Apollo dicitur: et sex mensibus aestivis apud Delum. ergo 'hibernam' utrum quod ibi hiemare soleat; an frigidam; an hieme temperatam; an quam hiberno tempore deserere soleat? |
3 | lm|xanthique fluenta|lm 'que' pro 'vel' posuit: hoc enim dicit 'vel cum Xanthum, vel cum Lyciam relinquit', ut est 'suspectaque dona praecipitare iubet subiectisque urere flammis'. |