monumenta.ch > Servius > 137
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 136 <<<     >>> Versus 138

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 137

1 lm|sidoniam picto|lm et reliqua. vetere ceremoniarum iure praeceptum est, ut flaminica venenato operta sit. operta autem cum dicitur pallium significatur, venenatum autem infectum: quod ipse ait in bucolicis 'alba nec Assyrio fucatur lana veneno'. hic vero cum dicit 'Sidoniam' ostendit Tyriam et purpuream: purpuream declarat infectam. 'chlamydem' autem pallium esse quis dubitet? praeterea flaminicam habere praecipitur arculum, ricam, venenatum, fibulam. de venenato dictum est. arculum vero est virga ex malo Punica incurvata, quae fit quasi corona et ima summaque inter se alligatur vinculo laneo albo, quam in sacrificiis certis regina in capite habebat, flaminica autem Dialis omni sacrificatione uti debebat. Vergilius ergo propter nominum et intellectus difficultatem aliter omnia conprehendit: nam pro pallio chlamydem, pro venenato, id est infecto, Sidoniam. arculum vero et fibulam ex auro facta commemorat dicendo 'cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum', quod in arculum potest referri: nam de fibula manifestum est cum ait 'aurea purpuream subnectit fibula vestem'. 'subnectit' autem quid aliud est, quam sursum nectit ac per hoc succinctam facit? 'vestem' vero possumus ricam accipere, quia rica genus est vestis. sciendum sane, sicut supra dictum, ubique Didonem flaminicam ostendi.
2 lm|limbo|lm limbus est, sicut supra diximus, fascia, quae ambit extremitatem vestium secundum antiquum ritum, ut 'victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura'.
Servius HOME

bav1646.225 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.187 ubk206.160