1 | lm|cunctantem|lm morantem: atqui amatrix ad eum quem amabat, debuit festinare; sed pathos natura superavit, ut mulierem et reginam ostendat, ut Terentius 'dum moliuntur, dum conantur, annus est'. deinde haec morabatur iam studio placendi. hic enim inducitur veste, armis, auro, vel purpura comptior, cum supra naturalis pulchritudinis gloria contenta sit, ut 'regina ad templum forma pulcherrima Dido'. |
2 | lm|ad limina|lm ante, vel apud. |
3 | lm|primlm principes, ut 'una omnes iuvenum primi'. et bene reginae officio primi adsunt, quia de plebe dixerat 'it portis iubare exorto delecta iuventus' et 'Massylique ruunt equites'. |