2 | lm|et odora canum vis|lm plus enim est, quam si diceret 'multitudo': unde Sallustius 'qua tempestate ex ponto vis piscium erupit'. ergo vim aut ad multitudinem, aut ad naturam retulit. 'odora' autem non olens, sed odorem inveniens: ergo inproprie dixit: nam 'odorum' est quod ex se odorem emittit, non quod odorem sequitur, ut Statius 'et odoro vulnere pinus'. sic est et 'inter odoratum lauri nemus' pro 'odorum': nam odoratum est quod aliunde odorem accipit, ut 'odoratum templum'. tria ergo sunt: 'odorum' quod per se olet, 'odoratum' quod aliunde odorem accipit, 'odorisecum' quod odorem sequitur; sicut modo de canibus debuit dicere. |