monumenta.ch > Servius > 263 > 513 > 131
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 130 <<<     >>> Versus 132

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 131

1 lm|retia rara plagae|lm multi dividunt, ut sit 'retia rara' maiora, plagas vero minora intellegamus. alii plagas per definitionem accipiunt, ut intellegamus 'quae sunt retia rara, plagae'. sciendum tamen proprie plagas dici funes illos, quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. sane 'retia rara, plagae' et reliqua subauditur 'portantur': aut zeugma est 'ruunt'.
2 lm|lato ve-|lm
3 lm|nabula ferro|lm lati ferri. venabula autem ob hoc dicta, quod sunt tela apta venatui, quasi excipiabula.
Servius HOME

bav1646.224 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.186 ubk206.160