1 | lm|hic hymenaeus erit|lm id est, hae erunt nuptiae. sane de Hymenaeo licet superius iam dictum sit, tamen sunt etiam aliae opiniones: nam alii hunc Veneris et Liberi filium dicunt primum nuptiis prospere usum, ob quod in nuptiis vocatur: unde nuptiale carmen Hymenaeus. alii nuptiarum inventorem tradunt et ideo carminibus decorari; quod exemplum ab eo proditum ubique servatur. Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse: propter quod ei talis honor in nuptiis adtributus est, ut celebratio nominis eius nuptiarum iungendarum perpetuum omen esset. |