1 | lm|fatis incerta feror|lm bene omnia tetigit quibus res humanae reguntur: casum, fata, voluntatem deorum. alii sic exponunt: quia scio fatis aliud videri, ideo de Iovis voluntate nunc dubito: ergo 'fatis' propter fata. sane oratorie et blanditur et pugnat, sed non palam, dicendo incertam se esse de voluntate fatorum. |