monumenta.ch > Servius > 103
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 102 <<<     >>> Versus 104

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 103

1 lm|phrygio servire marito|lm eloquenter, ἐμφατικῶς, ac si diceret 'exuli'. non nulli autem per fallaciam Iunonis dictum accipiunt.
2 lm|liceat|lm id est non necesse sit, sed in voluntate sit Didonis si velit, ut supra 'paribus auspiciis', non imperio: potest enim imperium par non esse, cum auspicium par sit. alii invidiose dictum volunt 'liceat Phrygio marito', id est qui victus est: et non dixit 'nubere', sed 'servire'. quidam 'servire' dubitant utrum Didonem, an Tyrios dixerit. sane hic coemptionis speciem tangit. coemptio enim est ubi libra atque aes adhibetur, et mulier atque vir inter se quasi emptionem faciunt: quod ait etiam in primo georgicorum 'teque sibi generum Thetys emat omnibus undis'. quoniam coemptione facta mulier in potestatem viri cedit atque ita sustinet [liberis] conditionem liberae servitutis, ait [enim] 'liceat Phrygio servire marito' et in georgicis 'tibi serviat ultima Thule'. quoque omnis iste mos coemptionis et citra nominis nuncupationem dotis datae taxatione expediretur, quae res in manum conventio dicitur, subiunxit 'dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae'. quid est enim aliud '<permittere> dextrae', quam in manum convenire? quae conventio eo ritu perficitur, ut aqua et igni adhibitis, duobus maximis elementis, natura coniuncta habeatur: quae res ad farreatas nuptias pertinet, quibus flaminem et flaminicam iure pontificio in matrimonium necesse est convenire. sciendum tamen in hac conventione Aeneae atque Didonis ubique Vergilium in persona Aeneae flaminem, in Didonis flaminicam praesentare.
Servius HOME

bav1646.223 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.291 med221.186 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik