1 | lm|communem hunc ergo populum|lm utrum ad solum Carthaginiensem retulit, quem velit sibi communem esse cum Venere: an utrumque, id est Tyrios et Troianos? |
2 | lm|paribusque regamus auspiciis|lm aequali potestate: et ab eo quod praecedit id quod sequitur. [et] dictum est a comitiis, in quibus iisdem auspiciis creati, licet non simul crearentur, parem tamen habebant honorem propter eadem auspicia: unde et consules pares sunt, cum necesse esset ut unus prior crearetur. |