monumenta.ch > Servius > 99
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 98 <<<     >>> Versus 100

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 99

1 lm|quin potius|lm pro 'cur non'.
2 lm|pacem aeternam|lm non indutias temporales.
3 lm|pactosque hymenaeos|lm licet fabula de Hymenaeo in primo libro narrata sit breviter, tamen plenior talis est: Hymenaeus, Atheniensis, adeo pulcher fuit, ut adulescens puella putaretur. is cum unam virginem nobilem ipse mediocriter ortus adamasset eiusque nuptias desperaret, quod unum poterat, sequendo puellam amori satis faciebat. sed cum Atheniensium nobilissimae virgines Eleusinae Cereri sacra facerent, subito adventu piratarum raptae sunt: inter quas etiam Hymenaeus, qui illo amatam fuerat secutus, tamquam puella raptus est. sed cum piratae praedam per maria longinqua portassent, in desertam regionem delati ac fatigati somno se dederunt: quos cum universos occidisset Hymenaeus, relictis ibi virginibus Athenas reversus est petiitque a civibus, ut, si virgines quae raptae fuerant reduxisset, dilectae nuptias impetraret. quas cum reduxisset, optatam in matrimonium virginem meruit. quod coniugium quia felix fuerat, placuit [omnibus] Atheniensibus omnibus nuptiis Hymenaei nomen interesse. est etiam alia ratio vocabuli: nam hymen quaedam membrana quasi virginalis puellae esse dicitur: qua rupta quia desinat esse virgo, hymenaei nuptiae dictae.
Servius HOME

bav1646.223 bnf7959.131 bnf7960.101 bnf7962.38 bnf10307.290 med221.186 ubk206.160