1 | lm|egregiam vero laudem|lm ironia est, inter quam et confessionem sola interest pronuntiatio: et ironia est cum aliud verba, aliud continet sensus. sane huius verbi initium tractum est, quia proprie egregium dicebatur, quasi in grege amplissimum, quod emineret ex grege. singula autem hic pronuntianda sunt et morandum in singulis verbis; habent enim singula invidiam. |
2 | lm|spolia ampla refertis|lm translatio rei militaris: referre enim spolia victores ex victis dicuntur. |