1 | lm|obscura luna|lm id est nox: nam nihil tam contrarium lunae est, quam obscuritas: aut ideo nox 'obscura luna', quia nec semper nec eadem hora oritur. 'vicissim' autem ideo, quia per diem sol lucet, illa per noctem: ergo apparens diurnum lumen, id est solis, reprimit. an ipsa luna suum lumen reprimit, occidens et se obscurans?. |