1 | lm|sidonias|lm Pygmalionis vel Sychaei: quod supra ait 'avari Pygmalionis opes' et 'ignotum argenti pondus et auri'. et hoc additum propter illud 'omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos'. |
2 | lm|urbemque paratam|lm 'paratam' ad illud pertinet, quod Aeneas propter civitatem navigat. et omnia ei ostendit Dido, quibus possit inducere. et 'paratam' ideo, ut sit conpendium quaerentibus sedes. sed alii movent quaestionem quomodo 'paratam', cum paulo post inferat 'pendent opera interrupta'. sed paratum potest dici, cui etiam paululum superest: unde est 'minaeque murorum ingentes': nam ideo alibi 'urbem praeclaram statui, mea moenia vidi'. |