1 | lm|nescius|lm aut nescius quod ferierit: aut ignoratus et latens; non qui cervam nesciret. et rara sunt verba, quae per contrarium significant: nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus 'vectoris patiens tumidum supernatat amnem' (Lucan. 4,133). tale est et 'formidolosus'; cum sit timidus, et timendum significat. cum enim exigat ratio, ut nomina verbalia agentis habeant significationem, pro passiva significatione plerumque ponuntur. quidam 'nescius' ad Aeneam referunt, qui nescit amore suo vulneratam reginam. |