1 | lm|heu vatum ignarae mentes|lm non sacerdotes vituperat quasi nescios futurorum, sed vim amantis exprimit, et inde vituperat sacerdotes, qui admonuerunt non credituram: nam omnia futura a sacerdotibus praedicta esse, sequens indicat locus, ut 'multaque praeterea vatum praedicta priorum'. |
2 | lmgnarae|lm ergo amoris reginae, quia illa alias causas litationis praetendebat, et ideo vota non perficiebat. |