monumenta.ch > Servius > 57
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 56 <<<     >>> Versus 58

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 57

1 lm|mactant|lm verbum sacrorum, κατ' εὐφημισμόν dictum, ut adolere; nam 'mactare' proprie est 'magis augere'. <
2 lm|mactant|lm verbum sacrorum κατ' εὐφημισμόν dictum,> quasi magis auctum: unde et magmentum dicebant, quasi maius augmentum. olim enim hostiae 'immolatae' dicebantur mola salsa tactae; cum vero ictae et aliquid ex illis in aram datum, 'mactatae' dicebantur [per laudationem] per boni ominis significationem.
3 lm|lectas bidentes|lm non vacat 'lectas'; moris enim fuerat ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto 'nunc grege de intacto septem mactare iuvencos'. 'bidentes' autem dictae sunt quasi biennes, quia neque minores, neque maiores licebat hostias dare. sunt etiam in ovibus duo eminentiores dentes inter octo, qui non nisi circa bimatum apparent: nec in omnibus, sed in his quae sunt aptae sacris, inveniuntur.
Servius HOME

bav1646.221 bnf7959.130 bnf7960.100 bnf7962.38 bnf10307.289 med221.184 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik