monumenta.ch > Servius > 50
    >>> Versus 51

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 50

1 lm|veniam|lm aut beneficium et volentiam: aut re vera 'veniam', periurii scilicet, ut 'non servata fides cineri promissa Sychaeo'.
2 lm|tu modo|lm pro 'tantummodo'. †et alii quod te 'modo vita supersit'.
3 lm|sacrisque litatis|lm 'diis litatis' debuit dicere: non enim sacra, sed deos sacris litamus, id est placamus: ergo nove dixit.
4 lm|sacrisque litatis]|lm inter 'litare' et 'sacrificare' hoc interest, quod 'sacrificare' veniam petere, 'litare' propitiare et votum impetrare.
Servius HOME

bav1646.221 bnf7959.130 bnf7960.100 bnf7962.38 bnf10307.289 med221.184 ubk206.160