1 | lm|dis equidem auspicibus|lm hoc dicit: dii, qui sunt auspices matrimonii, Aeneam huc venire fecerunt: nuptiae enim captatis fiebant auguriis, ut 'contentique auspice Bruto'. Varro de pudicitia ait auspices in nuptiis appellatos †auspici bisque ab marito et nova nupta per hos auspices captabantur in nuptiis. |
2 | lmunone secunda|lm vel quae praeest coniugiis, quae pronuba appellatur: quamvis et ipsa in libris augurum praeesse dicatur auspiciis: aut quia Carthaginem fovet. |