monumenta.ch > Servius > 37
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 36 <<<     >>> Versus 38

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 37

1 lm|ductoresque alilm ergo et Iarbas ductor. 'alii' autem, qualis Iarbas.
2 lm|quos africa terra|lm derivationes frequenter maiores sunt a principalitate, interdum pares inveniuntur, raro minores: unde supra 'Lacaena' notandum diximus.
3 lm|triumphis dives|lm id est bellicosa. et quidam dicunt Afros numquam triumphasse. Plinius autem Secundus historiae naturalis et Pompeius Trogus Afros dicunt pompam triumphi primos invenisse, quam sibi Romani postea vindicaverunt. Livius autem Andronicus refert, eos de Romanis saepius triumphasse suasque porticus Romanis spoliis adornasse: merito ergo 'dives triumphis'.
Servius HOME

bav1646.221 bnf7959.129 bnf7960.100 bnf7962.38 bnf10307.289 med221.184 ubk206.160