1 | lm|anna refert|lm mire videtur intellexisse Anna, quid sibi suaderi vellet Dido. et suasoria est omni parte plena: nam et purgat obiecta, et ostendit utilitatem, et a timore persuadet. et usus est apto causae principio: nam cum aliquid propter nos petimus, benivolum nobis eum qui audit facere debemus; cum in aliena causa sententiam dicimus, nos illi benivolos debemus ostendere, ut habeatur dictis fides. postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'solane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei: a persona Didonis, an, quia maritum perdiderit, alium accipere debeat 'id cinerem aut manes credis curare sepultos'? a persona Aeneae 'placitone etiam pugnabis amori'? a loco 'nec venit in mentem quorum consederis arvis' a timore 'quid bella Tyro surgentia dicam germanique minas'? a causa et utilitate 'quam tu urbem soror hanc cernes'? a modo 'indulge hospitio causasque innecte morandi': an etiam id dii fieri velint, per coniecturam 'diis equidem auspicibus reor et Iunone secunda'. |
2 | lm|o luce magis dilecta sororlm id est dilectior: [quae diligatur adhuc, an magis quam lux dilecta, aut dilectior luce.] nam antiqui frequenter pro comparativo iungebant particulam 'magis'. tale et illud est 'nate mihi vita quondam, dum vita manebat, care magis', Terentius 'nihil videtur mundius, nec magis conpositum quicquam, nec magis elegans'. |