1 | lm|sinum lacrimis implevit obortis|lm sinus dicimus orbes oculorum, id est palpebras, quae a palpitatione dictae sunt: nam semper moventur. 'implevit' autem ideo, quia lacrimae plerumque se intra oculos tenent. et bene praemisit excusationem his lacrimis commemoratione prioris mariti, quasi propter maritum fleret, cum amore cogente lacrimaret. |