monumenta.ch > Servius > 85 > 29
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 28 <<<     >>> Versus 30

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 29

1 lm|servetque sepulchro|lm id est et defunctus servet, †et qui in sepulchro est, ut 'ipsa sed in somnis inhumati venit imago coniugis': sed modo pro mortuo accipiamus. sane caeremoniis veterum flaminicam nisi unum virum habere non licet, quod hic ex persona Didonis exsequitur, dolentis stuprum admissum in amore Aeneae, quod supra dictis versibus probavit 'ille meos primus' et reliqua. nec flamini aliam ducere licebat uxorem, nisi post mortem flaminicae uxoris: quod expeditur, quia post mortem Didonis Laviniam duxit, et quod subrepta vel retenta Creusa ex ipsius quoque confessione et praedicatione regia parata fuerit: quo nullum piaculum fore denuntiatur.
Servius HOME

bav1646.220 bnf7959.129 bnf7960.99 bnf7962.38 bnf10307.288 med221.183 ubk206.160