1 | lmnflexit|lm quia supra ait 'fixum inmotumque sederet'. 'inflexit' a rigido proposito deviavit. et bene per gradus crevit: primum 'inflexit', ut fixos ostenderet; quae fixa sunt enim, quoniam avelli non possunt, inflectuntur: deinde 'inpulit labantem'; ea enim inpelluntur, quae prona sunt ad cadendum. |
2 | lm|labantem inpulit|lm id est inpulit et labare fecit; non enim lababat qui ante inmobilis fuerat. cavendum sane, ne 'labentem' contra metrum legamus: nam 'la' longa est, ut 'labere nympha polo'. |