monumenta.ch > Servius > 295 > 167 > 14
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 13 <<<     >>> Versus 15

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 14

1 lm|quibus iactatus fatis|lm ut 'quis te, nate dea, per tanta pericula casus insequitur?' et est hysterologia: nam prius est ut bella exhauserit, post fatis iactatus sit.
2 lm|quae bella|lm pro 'quanta': pronomen pro nomine.
3 lm|bella exhausta canebat|lm finita, terminata, quod nimiae virtutis est: nam inchoare bella quorumlibet est, vincere vel finire paucorum.
Servius HOME

bav1646.219 bnf7959.129 bnf7960.99 bnf7962.38 bnf10307.288 med221.183 ubk206.160