Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 11
1 | lm|quem sese ore ferens|lm cum eum ob virtutem laudet, addendo tamen os nec pulchritudinem denegaverit. 'ore' autem 'ferens' utrum oratione, an vultu, dubium est. |
2 | lm|quem sese ore ferens|lm ut 'obstipuit primo aspectu Sidonia Dido', item namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores. |
3 | lm|forti pectore et armis|lm ut etiam ab Ilioneo audierat dicente 'quo iustior alter nec pietate fuit nec bello maior et armis'. sane subaudis 'est'. et bene virtutis commemoratione excusat supra dictam pulchritudinis laudem. 'pectore' autem suspende; non bis idem dicit, sed 'pectore' ad patientiam, 'armis' ad fortitudinem. |