monumenta.ch > Servius > 9
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 8 <<<     >>> Versus 10

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 9

1 lm|anna soror|lm cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naevius dicit. et bene vocabulo necessitudinis blanditur, ut libenter amoris audiat confessionem; sed suspense et pedetemptim pudore resistente incipit.
2 lmnsomnia terrent|lm et 'terret' et 'terrent' legitur. sed si 'terret' legerimus, 'insomnia' erit vigilia: hoc enim maiores inter vigilias et ea quae videmus in somnis interesse voluerunt, ut 'insomnia' generis feminini numeri singularis vigiliam significaret, 'insomnia' vero generis neutri numeri pluralis ea quae per somnium videmus, ut 'sed falsa ad caelum mittunt insomnia manes'. sciendum igitur, quia si 'terret' dixerimus, antiqua erit elocutio; 'insomnia' enim, licet et Pacuvius et Ennius frequenter dixerit, Plinius tamen exclusit et de usu removit. sed ambiguitatem lectionis haec res fecit, quod non ex aperto vigilasse se dixit, sed habuisse quietem inplacidam, id est somniis interruptam, ut intellegamus eam et insomniis territam, et propter terrorem somniorum vigilias quoque perpessam.
Servius HOME

bav1646.219 bnf7959.129 bnf7960.99 bnf7962.38 bnf10307.288 med221.183 ubk206.160