Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 8
1 | lm|cum sic unanimem|lm de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem. dicimus autem et 'unanimus' et 'unanimis', sicut 'inermus' et 'inermis'. |
2 | lm|male sana|lm non plene sana, amore vitiata; 'male' enim plerumque 'non', plerumque 'minus' significat, sicut 've', ut 'vecors' et 'vesanus'. quamquam 'male' et 'perniciose' significat, ut Lucanus 'sic male deseruit' (Lucan. 9,310). |
3 | lm|malesana]|lm 'non <sana>', ut 'statio male fida carinis': aliquotiens 'minus' significat. et quidam 'malesana' nolunt hyphen legere, nec esse compositum verbum, quia composita unum plerumque corrumpant necesse est, ut 'malesuada'. |