1 | lm|umentem umbram|lm quia nox omnis umida est, ut 'noctes lentus non deficit umor'. et nihil interest, utrum umbram an noctem dicat; nox enim umbra terrae est, ut supra 'involvens umbra magna terramque polumque'. ergo 'umentem' pro 'umidam', quia umens est quod facit umidum quod sit: unde bene 'umentem' posuit. est etiam hysteroproteron in sensu; prius est enim ut Aurora umbram dimoveat, post Phoebea lampas lustrat terras: aurora enim solem praecedit. |