1 | lm|multa viri virtus animo|lm bene mediam se facit praebere Didonem inter regalem pudorem et amoris inpulsum. simulat enim se virtutem mirari, cuius pulchritudine commovetur. 'multa' autem 'virtus' figurate dixit; nam ad numerum transtulit quod est quantitatis: aut 'multa' pro magna. |
2 | lm|recursat|lm bene frequentativo usus est verbo in frequenti amantis cogitatione. |