3 | lm|caeco carpitur ignlm 'caeco' <non> quod non cernat, sed quod non cernatur: vel quod Dido amorem suum vult occultare, si possit, ideo 'caeco'. et agit Vergilius, ut inventas frangat declamationes, ut hoc loco rem dixit sine declamatione: unde Ovidius 'quoque magis tegitur, tanto magis aestuat ignis'. 'caeco' ergo 'igni' possumus ut validiore accipere, cuius haec natura est, ut conpressus magis convalescat. 'carpitur' autem paulatim consumitur, ut 'carpit enim vires paulatim'. sane 'igni' pro 'igne', dativus pro ablativo. |