monumenta.ch > Servius > 1
>>> Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 2

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 4, Versus 1

1 Apollonius Argonautica scripsit et in tertio inducit amantem Medeam: inde totus hic liber translatus est. est autem paene totus in affectione, licet in fine pathos habeat, ubi abscessus Aeneae gignit dolorem. sane totus in consiliis et subtilitatibus est; nam paene comicus stilus est: nec mirum, ubi de amore tractatur. iunctus quoque superioribus est: quod artis esse videtur, ut frequenter diximus; nam ex abrupto vitiosus est transitus: licet stulte quidam dicant hunc tertio non esse coniunctum - in illo enim navigium, in hoc amores exsequitur - non videntes optimam coniunctionem. cum enim tertium sic clauserit 'factoque hic fine quievit', intulit 'at regina gravi iamdudum saucia cura', item paulo post 'nec placidam membris dat cura quietem': nam cum Aeneam dormire dixerit, satis congrue subiunxit, ut somno amans careret. alii subitum transitum factum tradunt, quia non ostendit convivium dissolutum: sed hoc subtiliter fecit, quia etiam alia convivia eam habuisse describit 'post ubi digressi lumenque obscura vicissim'. lm|regina]|lm [sane] bene 'regina', quia contra dignitatem amor susceptus gravior esse solet: ex hoc enim nomine et pudoris et deliberationis nascitur causa, et praecipue potiundi difficultas. videtur et post amissam castitatem etiam iustus interitus.
2 lmamdudum|lm aut nimium et vehementer, ut Terentius 'iamdudum te amat; iamdudum illi facile sit quod doleat': aut 'iamdudum', id est a quo tempore vidit Aeneam; legimus enim 'obstipuit primo aspectu Sidonia Dido': aut ex quo narrare coepit Aeneas: aut ex quo intervenit Cupido.
3 lm|saucia|lm hinc subiungit 'vulnus alit'. et bene adludit ad Cupidinis tela, ut paulo post ad faculam, ut 'et caeco carpitur igni': nam sagittarum vulnus est, facis incendium.
4 lm|cura|lm amore intolerabili, quem ferre non posset, ut 'meque his absolvite curis'. 'cura' ergo, ab eo, quod cor urat, ut 'Veneris iustissima cura', item 'mea maxima cura'. sane per confusionem verbi et nominis dictum est; nam 'cura' est et verbum, ut 'cura' cures, cum non est nomen.
Servius HOME

bav1646.218 bnf7959.128 bnf7960.98 bnf7962.38 bnf10307.287 med221.182 ubk206.160

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik