1 | lm|conticuit tandem|lm ut 'conticuere omnes'. |
2 | lm|tandem|lm diuturnitatem narrantis expressit. notandum sane quia controversiarum more epilogos dedit sex istis prioribus libris, quos et esse bioticos voluit. nam singulis res singulas dedit, ut primo omina, secundo pathos, tertio errores, quarto ethos, quinto festivitatem, sexto scientiam. epilogos autem sic variavit, ut in primo miseratio esset Didonis, in secundo mors Creusae, in tertio Anchisae, in quarto Didonis, in quinto Palinuri: in sexto Marcelli citum deflet interitum. |