1 | lm|fata divum|lm quae dii hominibus tribuunt. |
2 | lm|renarrabat|lm aut 're' vacat, ut 'confieri possit': aut apparet Aeneam ante de suis casibus cum Didone confuse locutum. et ideo hic addidit 'renarrabat', quasi quae dixerat antea, nunc ex ordine referebat, quod notat in primo 'immo age et a prima dic hospes origine nobis'. sane in secundi principio duo poetae sunt versus, sicut hic tres, et similis est finis initio: 'conticuit' et 'intentis'. |